- PERTHIA
- I.PERTHIAPtolem, quibusdam la Pergola, castrum ditionis Pontific. in Ducatu Urbinatensi, 8. mill. pass. a Callio in Ortum ad amnem Cesanam, 13. mill. pass. a Foro Sempronii in Meridiem.II.PERTHIAprovinc. parva. Scotiae meridionalis a Savo fluv. in duas partes secta: ibi oppid. praecipuum Perthum, communiter S. Iohn. Stovun. Habet ad Ortum Anguisiam, ad Occasum Straterniam ad Meridiem Fisam provinc. Ab Austro Atholiae adiac et. Urbs autem Perthium, 12. mill. pass. abest a Dunkeledino in Austrum, 23. a Strevelino in Caeciam, 32. ab Edimburgo in Borean. Synodus hic habita, quâ Episcopi restituti, A. C. 1616. cuius historia paucis haec: Quia Scotia, ex quo ad Angliae Regnum vocatus fuit Iacobus, Episcopis carebat et hierarchiam Anglorum improbabat Iacobus (qui occultam Anglis spem fecisse dicitur, Episcopatus sibi non improbari) Rex factus convocavit utramque partem Anglorum, tum qui iis favebant, tum qui eos sublatos volebant, ac publicâ disputatione inquiri voluit, retinendusne an abolendus Episcopatus esset? Disputatum, sed non sine prae iudicio pro Episcopis, ut quorum partes aperte Rexamplectebatur Hi igitur gratiâ et favore Regis superiores, secus sentientes non tantum improbare velut errantes, verum persequi etiam, tamquam sceleratos et Regis Regnique hostes, coepêre: occupatôque Regisanimô non destiterunt dominationem tam in spiritualibus. quam in temporalibus, affectare. Sed validior erat Anglia, quam ut tam facile mutationem admitteret: Quare primum aggredi visum Scotos, et habitâ Synodô Perthensi annô praefatô, Episcopi, qui iam ferê per 50. annos inde exulârunt, praetenditque Rex unitormitatem: caufatus, nisi Eccle, sia Scotica in omnibus Angliae conformaretur, numquam Regnorum unionem stabilem perpetuamque fore, Hornius Orb. Imp.
Hofmann J. Lexicon universale. 1698.